Hľadaný výraz: Mt 17,14-21; Mk 9,14-29; Lk 9,37-43; Lk 17,6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum 15 et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. 16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”. 17 Respondens autem Iesus ait: “ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ”. 18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. 19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”. 20 Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”.

14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. 15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. 16 Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”. 17 Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; 18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ”. 19 Qui respondens eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”. 20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. 21 Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia; 22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”. 23 Iesus autem ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”. 24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”. 25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ”. 26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”. 27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. 28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”. 29 Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”.

37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa. 38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; 39 et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum; 40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt ”. 41 Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ”. 42 Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. 43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:

6 Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.

1

mail   print   facebook   twitter